De sancto Patricio XLIX. Patricius, qui cepit circa
annos domini CCLXXX, dum Scotorum regi de Christi passione predicaret, stans
ante eum et apodians se super ferulam quam manu tenebat et casu pedi regis
superposuerat, cum aculeo pede perforavit. Rex vero credens sanctum episcopum
ex industria hoc facere et se aliter fidem non posse suscipere nisi similia
pro Christo pateretur, patienter sustinuit. Sanctus hoc tandem intelligens
obstupuit et precibus regem sanavit ac toti provincie obtinuit quod nullum
venenosum animal ibidem possit vivere. Quod non solum obtinuit, immo etiam
ligna et coria illius regionis contraria, ut dicitur sunt veneno. [Jacopo
da Varazze, Legenda aurea. Edizione critica a cura di Giovanni Paolo Maggioni,
Firenze, SISMEL, 1998].
|